SCORTEA

SCORTEA
SCORTEA
Latinis vocata est, quae Graecis Διφθέρα, sagum videl. ex pellibus caprarum, Pastorum et Agricolarum proprium, quod quia exomidi iniciebatur, inde περιβόλαιον quoque dictum est. Aristoph. Nub. Ubi grandior eris capellas agio e Phelleo, ut et Pater tuus (Διφθέραν ενημμένος) i. e. Scorteam vestem indutus: et Varro de Re R. l. 2. c. ult. Neque non quaedam nationes harum (caprarum) pellibus sunt vestitae, ut in Getulia et in Sardinia. Cuius usum apud antiquos quoque Graecos fuisse, apparet, quod in Tragoediis senes ab hac pelle vocantur Διφθερίαι, et in Comoediis ii qui rustieô opere morantur. Aliquem vero earum quoque ingenuis usum fuisse, praesertim tempore pluviae, Laertius docet, ubi Anaxagoram profectum in Olympiam sudo ac sereno caelo, sedisse δερματίνῳ, quasi brevi erupturâ pluviâ, quod et factum, refert; quod idem narrans Philostratus l. 1. c. 2. vestem ὑποκώδιον vocat. Quemadmodum et Romanis Paenulas, non tantum laneas et gausapinas, sed et scorteas fuisse, legimus. Seneca Quaest. natur. l. 4. c. 6. Hi cum signum dedissent, adesse iam grandinem, quid exspectas? ut homines ad panulas discurrerent aut scorteas? Et Martial. l. 14. Epigr. 130.
Ingrediâre viam, caelô licet usque serenô;
Ad subitas numquam Scortea desit aquas.
I. e. Paenula ex pelle facta. Nam scorta pelles, Fest. Vide proin supra Pellis. Unde Varro de L. L. l. 6. Pellem non solum antiqui dicebant scortum sed etiam nunc dicimus Scortea ea, quae ex corio et pellibus sunt facta. ideo in aliquot sacris aut sacellis scriptum habemus. Ne quid scorteum adhibeatur, ideo ne morticinum quid adsit. Imo et apud Tertullian. de Pallio c. 4. Scortum pro pelle leonina. Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit: iam Omphale in Herculis scorto designata descripsit. Supra enim ad eandem vocem alluserat: Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Ophale, et Omphale in Herculi prostituetur: nempe in Scorto sive pelle Leonina. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. part. 2. l. 4. c. 21. Hinc tralatitie Scortum, pro meretrice; cuiusmodi feminarum probra post epulas olim, imo et iisdem durantibus, in Theatris item, et post Spectacula, introdoci solita, discimus ex Lipsio Elect. l. 1. c. 11. Cerda exinde Adversar. c. 131. §. 20. Bulengero de Theatro l. 1. c. 42. Doctis ad Tertull. Paschalio Coronar. l. 2. c. 6. Barthio ad Stat. l. 1. Sylv. 6. v. 67. Aliis; quibus adde de hodiernis Persiae, Indorumque Regibus P. de Valle et Io. Bapt. Taverniet Itiner. plura in voce Meretrices, item Prostibulum, ac Ribaldi uti de more Veterum in talorum lusu illa invocandi, ubi de Talis. At de scorteis paenulis praefatis consule porto Salmas. Not. ad Spartion. in Hadrino, c. 3. Lamprid. in Diadumeno c. 2. et Alex. Serero, c. 27. de Scorteis vero, nummis, vide supra ubi de Monetae usu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Scortĕa — (lat.), ein Kleidungsstück aus Leder …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Phyllophryne scortea — baltadėmis jūrų klounas statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Phyllophryne scortea angl. white spotted anglerfish rus. белопятнистая рыба клоун; белопятнистая филлофрина ryšiai: platesnis terminas –… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • écorce — [ ekɔrs ] n. f. • 1176; lat. scortea « manteau de peau », de scortum « peau, cuir » 1 ♦ Enveloppe d un tronc d arbre et de ses branches, qu on peut détacher du bois. Bot. Enveloppe des végétaux ligneux constituée des tissus extérieurs au liber.… …   Encyclopédie Universelle

  • scoarţă — SCOÁRŢĂ, scoarţe, s.f. 1. Înveliş extern (gros şi tare) al trunchiului şi al crengilor unui copac sau al unei plante lemnoase; coajă. ♢ expr. Obraz de scoarţă = om necioplit, lipsit de ruşine de bună cuviinţă. (reg.) Mamă (sau soră) de scoarţă =… …   Dicționar Român

  • scorsonère — [ skɔrsɔnɛr ] n. f. • 1667; scorsonera 1615; it. scorzonera, plante qui soigne la morsure du serpent appelé scorzone ♦ Bot. Plante dicotylédone dont une variété à peau noire (⇒ salsifis) est cultivée comme plante alimentaire. ● scorsonère nom… …   Encyclopédie Universelle

  • PAENULA — a Graeco φαινόλις sive Dorice φαινόλα, Isaaco Casaubono ad Sparttan. in Hadrian. c. 3. sic dicta videtur, quod vestis esset adstricta, et quae partium corporis, quas tegebat, figuram exprimeret, quasi ὅλον τὸ σῶμα φαίνουσα. Quae sententia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELLIS — an a pellendo, quod externas iniurias pellat: an a pilis, quod pilosa: an ab Hebr. Gap desc: Hebrew, quod in Niphal significat tegi? caesorum animalium corporibus detracta, primis Parentibus, post lapsum, in usum cessit, frigori aliisque aeris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PENULA seu PAENULA — itinerarium fuit apud Romanos vestimentum aut pluviale, ael. Lamprid. in Alexandro Severo c. 27. ita enim habet Cod. Palatinus, cum alias aut plisviae legatur: et quidem ut plurimum scorteum. Unde Martial. l. 14. Epigramm. 130. cuius lemma… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Листоватые лишайники —         Слоевище листоватых лишайников имеет вид листовидной пластинки, горизонтально распростертой на субстрате. Наиболее характерна для него округлая форма, которая обусловлена горизонтально радиальным ростом гиф. В начале образования слоевища… …   Биологическая энциклопедия

  • Frogfish — Taxobox name = Frogfish image caption = Striated frogfish, Antennarius striatus regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Actinopterygii ordo = Lophiiformes familia = Antennariidae subdivision ranks = Genera subdivision = Allenichthys… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”